Latin
PROPOSITIO VIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 25
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò si nummi Graeci pondo drachmae, vt multi supponunt, &Graeca, siue Attica drachma eiusdem cum Romana hodierna ponde ris fuerit, de nummis Graecis facilè pronuntiabitur; Romanisque comparabuntur denarijs &sestertijs, quos quidem sestertios pondo 5 denariorum, &6 granorum se reperisse Sauotius libro de veteribus nummis pag. 156. asserit, quanquam victoriatos arbitratur, cùm ex vna parte biceps Iani caput, ex altera victoriam habeant, &dictionem Roma. Plinius l. 33. c. 3. 20. sestertios auri scrupulo tributos asserit, cui tunc 15 argenti scrupuli aequiualerent, vt esset aurum ad argentum, vt 15 ad 1; quale iam ferè apud nos Quae omnia Sauotus mihi videtur satis accuratè &diligenter explicasse; Quis enim vnquam bilancibus denarios Romanos examinauit, qui non fateatur aliquando 7, aliàs octo in vncia contineri? 8 nempe ab aeuo Neronis. Notat etiam aureum 25 denarijs respondisse &denarium tunc esse pondo drachmae nostrae, cùm in vncia septem dunmtaxat, pondo verò 63. granorum seu aurei nostri, cùm octo fuere: solent autem Graeci denarium Romanum pro sua drachma, quemadmodum Romani drachmam pro suo denario sumere, quod eiusdem propemodum ponderis, atque pretij fuerint: cúmque sestertius argenteus sit denarij pars quarta, vel quinarij dimidia, constat cuiusnam valoris fuerit; quoties enim denarius aequiponderabit nostrae drach mae, seu granis nostris 72, toties sestertius nostris aeneis 18 denariis, vel sesquiassi aequiualebit: quemadmodum denariis 152 si fuerint 8 denarii in vncia. Graecorum stater aureus 2 drachmarum pondere, 20 drachmas argenteas valebat, qua de re Pollux consulatur, &qui seriò nummorum studio vult incumbere legat Sauotum, &Budelium de re numaria, qui libro primo fusè de omnibus quae ad monetarios &monetam attinent, &alia id generis prosequitur: quo etiam volumine Couarruuiam, Bodinum &alios eadem de re pertractantes habiturus sis. Bornitius quoque de nummis in Republica percutiendis, &conseruandis, Caspar Antonius de augmento, &varietate monetarum. Angelocrates, Scaliger, Scnellius (qui tamen cum delectu legendi, aliíque plures de nummis suggerunt, quae hinc inde collegerunt, proprijs siquidem obseruationibus, quàm aliorum narrationibus malim insistere.