# Cogitata physico-mathematica 25-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/25-2

PROPOSITIO XI. Velocitatis gradus, quibus chorda varias sui scapi partes percurrit, inuestigare. Lacet hîc subtilissimi Philosophi & Geometrae sententiam explicare, vt appareat in quo sui recursus puncto neruus maiori celeritate moueatur. Nota verò varias istius figurae partes tractatu Mechanicorum prop. 25. expli cari, vt hîc supersit examinandum quod ad arcum, & eius neruum attinet. Sit igitur arcus AB in arcum DBE contractus, vt illius chorda CA ad astraga20pf lum F promoueatur; diuiKCO daturque à F linea (quam epitoxida, vel δώστεαν ap pellant, cui nempe crena sagittae imponitur; alij vo cant strygem seu canaliculum) in 4 partes nume mffe—8 ris adscriptis respondentes, de quibus iam iam acturi sumus. Primùm ergo quaeri potest quot partes spatij F d GDneruus primo tempore, TII quótue secundo, tertio & quarto percurrat, cùm ab F ad d 4 temporibus recurrit; hoc est quanta sit puncti neruei F ad d redeuntis velocitas primo tempore, quantáue secundo, &c. Deinde num velociùs moueatur initio, seu primo tempore ab F ad A, quam secundo tempore ab a ad b, &c.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
