Latin
TRACTATVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 251
Unproofread scanNot analysed yet
Magnetes inertes omitto, qui cùm sint viginti aut plurium, vel pauciorum librarum, nequidem clauum, aut acum sutoriam ad se tra hunt: addoque solummodo 5 admirandum, quod nempe magneti robustiori longè debilior ferrum eripiat, vt fortius debiliori: neque enim fabulas illas conmemoro de gyro 24 horarum magnetis sphaerici axiculo suspensi, aut aquae innatantis, quo terrae motum diurnum aliqui probare conati sunt; &de modo colloquendi cum amicis maximo interuallo dissitis, duorum alphabetorum, &acuum eodem magnete robustissimo tinctarum ope; quemadmodum nec gyrouagos illos &mendaces, qui se vim tractiuam magnetis opere chymico educere, &millies, aut centies maiorem efficere, vel etiam extremo baculi concludere aiunt. Nolim etiam modos illos persequi, quibus alij terrae stabilitatem ex magneticis directionibus probari credidere, cum eadem omninc contingant magneti, siue terra stet, siue moueatur; adeout nihil magis ex magneticis legibus, quàm ex proiectis, &grauium descensu, quispiam pro terrae motu duplici, vel triplici, aut duplici terrae quiete, vel immobilitate concludere possit, aut debeat. Nauis sub aquis natans. NAuis describendae beneficio res in mari deperditas facilè recupeMNrari posse Lector ex hoc tractatu concludet, quamuis iam aliis nauibus adhibitis, &oneratis varia quae tempestatibus, vel aliis me dis immersa sunt, extrahantur è fundo maris &fluminum; verbi gra tia, si nauis expiscanda sit pondo 4. millionum librarum, totidemque auri, vel alterius rei libris onerata perierit, velisque eam absque exoneratione educere, 4 naues, quarum vnaquaeque sit 400. aut 500. plus minus, doliorum, ad proram, puppim &latera nauis expiscandae; quae naues si exonerentur suis doliis, non possunt tantisper ascendere, quin nauim immersam adducant. Debent autem illae naues habere polyspasta rudentibus instructa fortissimis, quibus nauis educenda variis in locis firmiter alligetur: cúmque necessarij sint vrinatores ad sudentes naui, vel etiam tormentis bellicis alligandos, nonnihil etiam de iis dicendum erit: cuius autem roboris trabes ligneae nauibus superpositae esse debeant vt aliae naues expiscentur, harúmque pondus ferant, ex Mechanicis nostris colliges.