Latin
TRACTATVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 259
Unproofread scanNot analysed yet
referas; nouis enim ponderibus nauicula quae suopte nutu ascenderat, deprimetur, continuo que nauta quispiam è mari poterit egredi si opus fuerit, siue vt locorum aëri expositorum longitudinem submarinae conformet, &ea in chartam, &diarium referat, siue vt aëris externi respirationem cum interni naue inclusi respiratione conferat, &c. Maiores etiam naues non solum remis, vt antea dictum, sed praedictis nauiculis ad superiorem aquae superficiem reuocari poterunt, quae lignis omnibus onerentur quę ad alias naues in fundo maris conficiendas necessaria fuerint; nam vbi faber eas in maiore naui illarum capace perfecerit, etiamsi totum nauis fundum dissolueris, quo naues minores nouiter constructae mittantur in oceanum, aqua subingredi non poterit ob aërem internum resistentem, quem solummodo tantisper aqua premet, hoc est tantum, quantum nauis corpus cum omnibus in ea contentis grauior erit aequali aquae mole, cui si aequiponderet aër vix comprimetur. Si quis verò nautarum libros scripserit de nouiter in maris fundo repertis, excudi poterunt, &typis committi in ipso fundo, vt ex immersa naue ad terrenos incolas noui libri mittantur. De maris aestibus. CVm tempora aestuum marinorum congruant lunae temporibus, Cnisi quod in nouiluniis &pleniluniis lunam aestus anteuertat, &quod in latitudine illius boreali citius impleantur tempora quam in australi latitudine; quandoquidem nobilis Anglus norauit cap. 16. suorum discursuum, eo tempore quo aqua Londini altissima est, lunam esse medio loco inter austrum &occidentem; vel inter aquilonem &orientem, exceptis nouiluniis &pleniluniis, quibus aestus citiùs contingit quàm vt luna ad eum locum peruenerit. Quod &in aliis locis notatum, in quibus aestus contingit cum lunae verticalibus, nec enim cum luna à meridiano ad meridianum progre diente, sed à verticali in vertiealem aqua leuatur &residet: qui quidem circuli dicuntur aximuth, seque inuicem secant in zenith &nadir; horizontem uerò ad angulos rectos, ventorúmque 32 plagas, de quibus antea, designant. Cuius diuersitatis rationem cum neque Ga