Latin
OBSERVATIONES PROPRIAE!
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
drachmae, granorum 6, vt moneam sestertios tribus modis numerari, videlicet masculino genere, neutro, &aduerbialiter: primo modo significat sestertium, si 18 duntaxat granorum fuerit, &sesquiassi nostro aequipollet: si verò iuxta praecedentes viri clarissimi nummos respondebit duobus assibus, cùm sit granorum 23), &grani facilè deteri potuerit. Qua ratione denarius Romanus aequiualebit 8 nostris assibus, sestertium neutraliter sumptum centum libris, seu francis aequipollet. Aduerbialiter verò dicitur, verbi gratiâ, decies sestertium, hoc est decies centena millia sestertiorum; de quibus vide Puteanum tract. de pecuniae Romanae ratione: sunt etiam lectione digni Chiffletius de numismate antiquo. Iohannes Philippaeus Oseae interpres doctissimus in cap. 3. qui cum alijs sentiat vnciam pendere 8 drachmas Atticas, minimè tamen docet quantum absint à nostris, quemadmodum neque 7 duntaxat in vncia denarios ante Neronem, vt deinceps octo fuisse. Porrò denarios à quinarijs non solùm ex duplo pondere, sed etiam ex characteribus distingues, illi siquidem decussis, vt loco citato Plinius loquitur, hoc est character X; huic autem V imprimitur, quòd ille decem, hic quinque asses valeat, seu sesquiduos sestertios: quem propterea hisce litteris IIS, ac si duos asses &semis diceres, insigniunt.