# Cogitata physico-mathematica 26-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, OBSERVATIONES PROPRIAE!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/26-2

drachmae, granorum 6, vt moneam sestertios tribus modis numerari, videlicet masculino genere, neutro, & aduerbialiter: primo modo significat sestertium, si 18 duntaxat granorum fuerit, & sesquiassi nostro aequipollet: si verò iuxta praecedentes viri clarissimi nummos respondebit duobus assibus, cùm sit granorum 23), & grani facilè deteri potuerit. Qua ratione denarius Romanus aequiualebit 8 nostris assibus, sestertium neutraliter sumptum centum libris, seu francis aequipollet. Aduerbialiter verò dicitur, verbi gratiâ, decies sestertium, hoc est decies centena millia sestertiorum; de quibus vide Puteanum tract. de pecuniae Romanae ratione: sunt etiam lectione digni Chiffletius de numismate antiquo. Iohannes Philippaeus Oseae interpres doctissimus in cap. 3. qui cum alijs sentiat vnciam pendere 8 drachmas Atticas, minimè tamen docet quantum absint à nostris, quemadmodum neque 7 duntaxat in vncia denarios ante Neronem, vt deinceps octo fuisse. Porrò denarios à quinarijs non solùm ex duplo pondere, sed etiam ex characteribus distingues, illi siquidem decussis, vt loco citato Plinius loquitur, hoc est character X; huic autem V imprimitur, quòd ille decem, hic quinque asses valeat, seu sesquiduos sestertios: quem propterea hisce litteris IIS, ac si duos asses & semis diceres, insigniunt.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
