Latin
PROPOSITIO XI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 26-3
Unproofread scanNot analysed yet
Si nerui recursus sit velocior in illis locis in quibus vis maior in illo retinendo necessaria est, certum est maiorem esse velocitatem ab F ad a, quàm ab a ad b, &à b ad e, quàm àc ad d, cùm neruus tanto difficiliùs adducatur, quanto fit puncto F vicinior. Quod si contigerit, necessariò sagitta priùs neruum DFE ponè se relinquit, quàm ad b perueniat, cùm eandem ac neruus concipiat velocitatem: qui neruus si tantisper suam velocitatem remittat priusquam ad punctum b perueniat, sagitta neruum relinquet. Sed experientia constat. neruum à sagitta non relinqui, hoc est sagittam non excuti intra punctum FA, vel a b, &c. alioqui longè debilior esset ictus, quàm vbi sagittam vsque ad d neruus comitatur. His praemissis, diuisa recursus nerui F in dduras. Oe tione in 4 aequalia tempora, discutiamus num primo tempore vnicam duntaxat partem, secundo tres, tertio 5, &c. iuxta numerorum imparium mfpe—74 ordinem neruus percurrat; an potiùs primo tempore 7 spatia, secundo tempore 5 spatia, tertio 3; quarto denique spatium vnicum conficiat. Certè si nerui ex d in F adducti recursus sequitur rationem velocitatis grauium descendentium vel ascendentium, aliquam ex praedictis velocitatum proportionibus facilè quis admiserit. Sed cùm minimè requiratur vis maior in lapide per vltimum, quàm per primum pedem tollendo, vis autem maior necessaria sit in adducendo neruo ad F, quàm ad a vel b, &c. non est rationis paritas.