Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 26-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haerebat animus num forsan obseruatores decepti fuissent ob funes intortos, vel fila siue channabina, siue bombycina, quae, praeterquàm diutissimè detorquentur dum suspensum plumbum in orbem agitur, omnibus aëris mutationibus sunt obnoxia; quapropter filo sum vsus argenteo, per foramen chalybeum ducto, cuius obseruatio clarissimè docuit nullum in eo motum siue 6, siue centum horarum spatio fieri: manè siquidem in linea LB positus, in eadem pluribus diebus, pluribúsque testibus, permansit. Vnde concludendum quanta sit in obseruationibus adhibenda diligentia, priusquam illarum rationes, &causae, vel vtilitates quaerantur, nisi enim de facto satis constet, quid vlteriùs inquiras? Huic autem Phaenomeno falsò credito quidpiam simile contigisset in 5 nouis planetis iouialibus, quos nonnemo 4 Medicaeis addebat, &iam de nouenario musarum numero hisce 9 planetis comparando viri docti cogitabant, nisi foelicissimus obseruator, fidelissimúsque Gassendus hunc errorem abstersisset, epistola in lucem edita, quà demonstrat stellas pro planetis acceptas.