# Cogitata physico-mathematica 26

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, OBSERVATIONES PROPRIAE!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/26

OBSERVATIONES PROPRIAE! De ponderibus nummorum argenteorum tum Graecorum, tum Romanorum. N expendendis nummis argenteis R. P. Iacobi Sirmondi, quae sequuntur, illo praesente, meque iuuante apparuerunt. Sestertius, in cuius vno latere bigae, in altero Roma Galliata cum hisce literis IIS, granorum nostrorum 231. Quinarius, vnius drachmae, demptis granis 2. Denarius, vnius drachmae, cum granis 6 Alijs denariis defuerunt, 7 vel 9 grana, quibus praecedente leuiores fuerunt. Alexander, drachmae 13, & 12 granorum apparuit: Alter verò drachmarum 4', vt Lysimachus drach. 4 & granorum 18. Hercules drachmarum 2 & 4 granorum. Noctua Athenarum, drachmarum 4, & granorum 22. Philippus drachmarum 3 & granorum Antiochus Euergetes drachmarum 4 & 16 granorum. Mithridates drachm. 41 & denarii. Ptolomeus Aegypti drach. 3 & 8 granorum. Sol seu Apollo Rhodius 3 drachmarum. Sol Rhodius minor granorum Omitto pleraque alia numismata, qualis est Philippusaureus vnius

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
