# Cogitata physico-mathematica 260

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, 260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/260

DE ARTE NAVIGANDI vno pyxidis puncto aqua lunam antecedit? curue sequuntur aestus verticales cum lunae motus ab azimutho ad azimuthum non sit aequalis, sed à meridiano in meridianum. Ingeniosa quidem ratio, quae in solam mari pacifico incumbentem ventum refundit, qui pellat aquam versus Indicum, à quo remeans aqua & in tumorem conuersa generet aestus, si nihil repugnaret; praetereáque maiores aestus circa aequinoctiorum tempora fierent quod tunc sol maioribus circulis, seu velociùs moueatur; sed inde sequi videtur minores aestus esse debere, cum minor vaporum copia, atque adeo minores venti pellant aquam. Omitto rationem difficilem cur aestus singulis diebus horae besse, vel quatuor quintis tardius contingant. Galilaeus antea crediderat aestum eo modo fieri, quo motum aquae dulcis, quam in cymba ferunt, quaeque mouetur alternatim & eleuatur statim in prora, mox in puppe, ad omnem remorum ictum, seu muta tionem velocitatis, licet in medio vix eleuetur, sed tantum procurrat: quod nempe terrae motu suo diurno circa suum centrum mox velocius, postea tardius moueatur, idque maiori cum inaequalitate, quando maiores aestus contingunt. Hanc autem terreni motus aequalitatem ex duplici motu componit, annuo videlicet & diurno, ex quibus sequatur etiam maior maequalitas in pleniluniis & nouiluniis, & cumsol est in aequatore. At verò praeterquam quod R. P. Fournierus fusè satis in Hydrographia sententiam illius infirmauit, sequeretur etiam maiorem esse inaequalitatem in solstitiis quàm in aequinoctiis, contra illius mentem: neque virtus terram mouens cum vi cymbam aqua plenam mouente bene confertur cum eadem virtus agat in mare & in terram, remus autem non peraeque in aquam ac in cymbam sese exerat. Porro nil mirum, si nedum allata sit causa fluxus adaequata, cum nullus vnico intuitu totum mare, & singulos illius aestus videre queat, quod tamen videatur necessarium, vt ratio perfecta explicetur, contra quam nil afferri possit: nisi malis ad quorumdam veterum prouocare sententiam, qui hunc aestum existimarunt esse sudorem quem statim profusiùs, mox pareiùs terra instar animalis emittat; sed vbi licuerit illam animal existimare, licebit etiam analogum aliquid expirationi & inspirationi fingere: quanquam semper maxima difficultas supersit de varietate fluxuum pro diuersis anni tempestatibus, fortéque ratio quam ab illustri viro expectamus, qui subtilem materiam mare Vr, gentem lunae variis occursibus adiutam, aestus causam existimat, omnino satisfaciet.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
