Latin
LIBER PRIMVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 261
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER PRIMVS, De numero, pondere, &mensura sonorum. ARTICVLVS PRIMVS, De numero Harmonico. VM Deus omnia peregerit in numero, pondere, atque mensura, neque minus ab eo scientiae pendeant quam opificia reliqua, quandoquidem prima veritas fons est &origo caeterarum, totum harmoniae negotium ad illa tria capita reuocamus, quorum primum hoc articulo complectemur. Est igitur numerus Harmonicus, non is quem Euclides, &alij Geometrae l. 7. Elem. def. 2. abstractè, seu absque materia considerantur, nec enim ille numerus sonum edit, quo silentium interrumpis harmonicus, eique bellum indicit. Numerum igitur motuum, seu per cussionum aëris, quibus potest auditus affici, ac moueri, Harmonicum appello, qualis est neruorum testudines, &Lyram instruentium, &Fistularum, atque Tibiarum, quibus Organorum ordines perficiuntur. Neque enim strepitus &fragores inconcinni, &ingrati solent inter Harmonicos numerari. Cùm autem graue &acutum, seu grauitas &acumen praesertim à Muficis spectentur, eaque suam arcessant originem à numero motuum, seu percussionum aëris, clarum est tam sonos, quam consonantias &dissonantias omnes nil aliud esse praeter varios motuum aëris ad aures ap pellentium numeros, &neruorum auditoriorum ope ad vsque animum LI iij elatorum: vnde nascitur