Latin
PROPOSITIO II
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 262-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO II. Consonantiarum, vel sonorum consonorum perceptio nil est aliud quàm duorum vel plurium motuum diuersorum collatio, qui eodem tempore neruum auditorium afficiunt. Vemadmodum contingit vbi neruus aliquis citharae semel vnicâ vibratione suâ percutit aërem, dum neruus alter eodem tempore neruum eundem auditorium bis ferit; quae duae percussiones cùm sint in ratione dupla, primae vel suauioris consonantiae naturam statuunt, quam Practi vocant Octauam, aut Diapason: cui subiungunt Diapente, seu Quintam dignitatis &suauitatis ordine, simplices inter consonantias, ordine secundam; cuius ratio peritur ex binario, &ternario diuersorum motuum, qui eodem tempore suas periodos conficiunt. Deinde Quartam seu Diatessaron, caeterasque, quarum numeri sequentes rationem ita complectuntur, vt maiores numeri maiorem motuum seu percussionum, minores minorem numerum exhibeant. Porrò simplices appellantur, quod omnes ratione duplâ, seu diapason contineantur, hoc est eâ minores sint, eámque simul additae componant, vt postea fusiùs explicabitur. Si verò Diapasoni, primae istius tabulae consonantiae, sequentes addideris, hoc est superposueris, nascetur secunSimplices Consonantiae.