Latin
I. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 268
Unproofread scanNot analysed yet
I. PROPOSITIO. Eadem est ratio longitudinis neruorum eiusdem crassitudinis, &tensionis, ac sonorum seu vibrationum quibus, soni constant. Xempli gratiâ, si neruus longitudine bipedalis faciat sonum octaQuae grauiorem, pedalis acutiorem tribuet: neruorum enim praedictorum longitudines, &recursus seu vibrationes eandem rationem, licet inuersam obseruant; cum enim duo nerui ita se habent, vt vnus sit alterius duplus, vibrationes dupli sunt subduplae vibrationum subdupli, neruus enim eadem ratione frequentiùs, seu velociùs tremit, qua breuior est. II. PROPOSITIO. Crassitudo fidium aequaliter tensarum, &longitudine aequalium, sunt in ratione duplicata sonorum, quos efficiunt. HInc fit vt neruus crassitudinis vnius lineae debeat excrescere ad linearum crassitudinem, vt generet sonum octauae grauiorem: vel decrescere ad quartam partem lineae, vt faciat acutiorem. Idemque dicendum de neruis diapente, tonum, aut quodlibet aliud interuallum effecturis: Exempli gratia, neruus 4 lineis crassus debet ad 9 lineas inflari, seu incrassari, vt diapentes sonum grauiorem generet: quae omnia rationes duplicare scientibus clariora sunt quàm vt maiori explicatione illustrari debeant.