# Cogitata physico-mathematica 27-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/27-2

MONITVM. D tertiae propositionis calcem seminum seu granorum si non Acuius libet herbae, vel plantae, multarum saltem lector expectare poterat, si quid certi potuissem ex illorum seminum cum nostris granis vncialibus collatione statuere, sed cùm vix duo, licet eiusdem speciei, mihi visa sint aequiponderare, & fortè eiusdem non sint hîc, ac in Italia, vel in alio solo ponderis, laboris improbitatem cum eius inutilitate non putaui coniungendam. Nam si nihil explorati debeas à frumenti & hordei granis expectare, quorum plurima grana sunt vncialibus granis leuiora, alia aequalia, quaedam grauiora, quid à reliquis granis, vel seminibus, quidve àreliquis naturalibus corporibus speres? Quibus adde granum frumenti, quod hodie fuerit aequale grano vnciali, forte crastinâ grauius ob aduentitium humorem, vel leuius ob maiorem siccitatem, aut particulas in vaporem abeuntes futurum: quod & de caeteris granis dicendum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
