# Cogitata physico-mathematica 27-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/27-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/27-3

Sit A terrae centrum, sitque BD libra, cuius centrum C, sint praeterea radij, seu brachia duo aequalia BC & CD, duóque pondera in B & D punctis, inter se aequalia Cùm linea BD non est horizonti parallela, pondus in D, grauius est pondere in B ea ratione qua linea BA longior est linea DA. Si enim ducatur tangens circulum BSD linea DE, & à puncto E linea EF perpendicularis lineae DF, erit corporis in D grauitas ad suam grauitatem absolutam, vt linea DF ad DC. Deinde si à centro librae ducatur CG perpendicularis lineae ADG, duo triangula rectangula DFE & DGC similia erunt, igitur vt DE ad DF, ita CD ad CG, hoc est quemadmodum. perpendicularis è centro librae ducta in lineam per extremum brachij librae terrae centrum transeuntem ad illud librae brachium, ita grauitas relatiua corporis in D ad eius grauitatem absolutam. Simili modo tangente BH ductâ, & CIH secante perpendiculariter lineam AB in puncto I, priùs osten sum est grauitatem ponderis in B relatiuam esse ad absolutam vt lineam BI ad BH, hoc est vt CI ad BC, ob triangulorum BIH & CIB similitudinem. Vnde sequitur positis corporibus in B & D penitus aequalibus relatiuam grauitatem corporis in B esse ad grauitatem relatiuam corporis in D vt lineam CI ad CG.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
