# Cogitata physico-mathematica 27-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/27-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/27-4

Omissis autem diuersis ponderum & velocitatum proportionibus, iuxta quas aliqui putant nerui tensionem vel reditum fieri: verbi gratia, cum interstitium Fd in 60 partes ęquales diuisum intelligitur, per 7 partes à d versus F moueri neruum vnâ librâ tensum; deinde per 12 partes, si a libris, per 15 partes, si 3 libris, & per 16 si 4 libris tendatur: vel si neruus vna parte à dad Faccedat vna librâ tractus; 4 libris tractus, duabus partibus accedet; 9 libris tensus, tribus partibus; denique 16 tensus libris, 4 partibus ad F perueniet. Quibus addunt neruum ex 4 punctis spatium d F in 4 partes aequales diuidentibus redeuntem, ex prima quarta parte 7 gradibus velocitatis, ex secunda 5, ex tertia 3, & ex quarta vnico gradu velocitatis rediturum Priusquàm verò difficultatem propiùs vrgeamus, notandum est circa motum, id quod mouet esse diuersum ab eo quod mouetur; & quod tollit motum, ab eo diuersum esse à quo motus tollitur, atque adeo motum à primo mouentis conatu impressum cessare nunquam, vel minui, nisi per alterius corporis occurrentis resistentiam. Vnde concludunt motum corpori impressum in medio nihil penitus resistente, cum eodem celeritatis gradu quo coepit, futurum absque fine, hoc est aeternum. Deinde cùm aliquod corpus antecedit, aliud illi contiguum aequali velocitate sequitur; quod sequitur, motum antecedentis non auget, quamuis illum conseruare possit; quandoquidem dum properat sequens non vrget aequè properans, nisi cùm medium, verbi gratia, aër, motum antecedentis retardat; tunc enim conatus insequens vim nouam superaddit, donec celeritas eoúsque augeatur, vt aequalis fiat interno impellentis conatui, cuius rei exemplum in cymba videre est, cuius velocitas ab incumbente remige repetitis ictibus semper auge tur, donec ęqualis sit vi brachiorum. Sed in medio non resistente nullum mobile, cuius conatus internus eadem viâ vrget quâ ipsum mouetur, potest accelerari, quia velocitas ab initio acquisita conatui integro mouentis quod sequitur, aequalis est. Praeterea considerandum est qua ratione accelerentur ea quae motum suum habent à conatu interno, semper & vbique corpus mobile aequaliter vrgente, qui temporibus aequalibus moti corporis celeritatem aequaliter augeat; quo supposito spatia singulis temporibus transmissa erunt inter se vt impares numeri ab vnitate incipientes 3, 5, 7, &c. vt postea demonstrabimus; vnde sequitur in motu vniformiter à quiete accelerato, velocitatem acquisitam post quoduis tempus sufficere ad mobile transmittendum tempore proximè aequali bis tantum, quantum tempore praecedenti transmissum est.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
