# Cogitata physico-mathematica 27-5

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/27-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/27-5

eDCùm autem velocitas acquisita in fine tempotis ad sit ad velocitatem in fine temporis ac, vt ad ad ac, hoc est vt 3 ad 2, & velocitate in fine temporis a e descensum sit per spatium quadruplum AB, hoc est per spatium DE, sine augmento velocitatis, descendet graue tempore d e per spatium FG aequale, sexies AB; addito igitur spatio AB descendet per spatium FH septuplum spatij AB. Eodemque modo demonstrabitur idem graue descendere quinto tempore 9 spatia, sexto II, septimo 13, & ita de reliquis; igitur graue descendens velocitate continuò auctâ, percurret spatia rationis temporum duplicata, & in temporibus aequalibus immediatè sibi succedentibus, numeros impares sibi proximè succedentes, putà I, 3, 5, 7, &c. ipsa spatia illis temporibus confecta sequentur. Quod etiam alio modo potest explicari, si primum tempus habere dixerimus motum actu per spatium vnum, & potentiam ad tantumdem proximo tempore: quae duo spatia actu percurruntur secundo tempore, & vnum praeterea actu, propter tempus secundum, item vnum potentia: vt sint percursa actu spatia3 secundo tempore, praeter potentiam ad vnum tertio tempore, quo percurruntur actu, propter tempus secundum, 4 spatia, & propter suum tempus proprium, vnum actu, vnum potentiâ, hoc est 5actu, vnum potentiâ. Eapropter quarto tempore 6 spatia actu, propter tempus tertium, & vnum actu, vnum potentiâ, ob tempus proprium, id est spatia percurruntur 7 actu, cum potentiâ, ad vnum ampliùs in proximo tempore, & ita deinceps, vt spatia transmissa temporibus aequalibus sint inter se vt numeri, I, 3, 5, 7, &c. quae breuiter ita contrahuntur. Primum tempus. Spatium 1 actu, ipotentiâ Secundum tempus. Spatia accepta à primo tempore 2 actu: à proprio tempore Lactu, 1 potentiâ. Tertium tempus. Spatia accepta à secundo tempore 4 actu: à proprio tempore, actu, ipotentiâ. Quartum tempus. Spatia accepta à tertio tempore, 6 actu: à proprio tempore, vnum actu, vnum potentiâ.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
