Latin
IV. PROPQ
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 274
Unproofread scanNot analysed yet
30 pedum, quinque periodos perficiet: si 150 pedum, semel eodem tempore vibrabitur; vtque tantum semel vibretur spatio minuti primi, producenda vt sit 9000 pedum, quae periodum vnicam horae spatio perficiet, si 36 leucarum nostrarum extiterit; quae cum ad praxim redigi ne queant, omittenda. Dixi in propos. ad minimum; quod nempe constet ex obseruationibus saepe repetitis neruum quater ¢ies recurrere spatio vnius secundi, quando facit vnisonum cum organica fistula bipedali obturata, quae supra vocem meam grauissimam diatessaron efficit. Hanc fistulam vocant C faut Organarij. Hunc autem recursuum numerum in uenient quicunque neruum minorem reticularum (5 vel 7 intesti nis constantem) 18 pedes longum &ex vna parte clauo detentum ex altera parte libris 2, super trochlea tetenderit: Sexies enim spa tio secundi recurret; cum igitur pedalis erit, octodecies velocius recurret, hoc est 104 periodos absoluet. Hanc autem chordae vibra tionem κραδασμὸν appellant.