# Cogitata physico-mathematica 274

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, IV. PROPQ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/274

30 pedum, quinque periodos perficiet: si 150 pedum, semel eodem tempore vibrabitur; vtque tantum semel vibretur spatio minuti primi, producenda vt sit 9000 pedum, quae periodum vnicam horae spatio perficiet, si 36 leucarum nostrarum extiterit; quae cum ad praxim redigi ne queant, omittenda. Dixi in propos. ad minimum; quod nempe constet ex obseruationibus saepe repetitis neruum quater & centies recurrere spatio vnius secundi, quando facit vnisonum cum organica fistula bipedali obturata, quae supra vocem meam grauissimam diatessaron efficit. Hanc fistulam vocant C faut Organarij. Hunc autem recursuum numerum in uenient quicunque neruum minorem reticularum (5 vel 7 intesti nis constantem) 18 pedes longum & ex vna parte clauo detentum ex altera parte libris 2, super trochlea tetenderit: Sexies enim spa tio secundi recurret; cum igitur pedalis erit, octodecies velocius recurret, hoc est 104 periodos absoluet. Hanc autem chordae vibra tionem κραδασμὸν appellant.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
