Latin
LIBER SECVNDVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 277
Unproofread scanNot analysed yet
Septima minimos habet numeros, quibus illae notae, &syllabae possunt exprimi absque numerorum fractione vel interruptione, cum minoribus numeris soni grauiores significantur, hoc est cum vera soni natura declaratur, cùm eò paucioribus vibrationibus generetur quò grauior est: hinc fit vt infra sint numeri minores, &semper crescant ascendendo, eadem prorsus ratione qua vibrationes. Octaua numeros alios habet etiam in genere suo minimos; quippe maiores referunt sonos grauiores, atque adeo neruos longiores, vel crassiores: capropter primus numerus inferior est omnium maximus, &in septima columna minimus. Nona denique columna rationem cuiuslibet interualli demonstrat, ne quis laboret in inuestigandis locis tonorum maiorum, atque minorum: noueritque vnico intuitu quot tonis minoribus aut maioribus, quotne semitoniis constet vnaquaeque consonantia. Superest quarta columna, quae litteras Alphabeti primum capitales primae seu grauiori octauae destinat; deinde minores Romanas pro secunda octaua; tertiò denique Italicas pro tertia octaua, vt qui hisce litteris in componenda musica vti voluerit, sciat ad quam octauam quaelibet pars concentus pertineat: sed &numeri 5 columnae in describendis cantilenis siue vnius, siue plurium partium esse possunt vtiles, dummodo notarum sit idem valor &sola Grammaticae cognitio syllabis breuiandis, corripiendis, vel producendis sufficiat, hoc est numeri vera systematis loca dumtaxat ostendant. Iam verò modum cuiuslibet consonantiae, vel dissonantiae in systemate praedicto cognoscendae tradamus.