# Cogitata physico-mathematica 278

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/278

Sed illa prima vox VT plures alias consonantias cum aliis notis efficit, nempe ditonum cum secunda MI, diatessaron cum quarta FA; diapente cum quinta. SOL; & hexachordum majus cum sexta LA; nullam verò notam habet in hoc genere, qua cum minus hexachordum faciat: cui postea remedium adhibebitur. Porrò qui nouit quam faciat quaelibet nota consonantiam cum quauis altera in vnius octauę systemate, nouit ex consequenti quam faciat cum aliis notis aliarum octauarum superiorum, cum primae, hoc est minores simplicioresque consonantiae solummodo repetantur: verbi gratiâ, praecedens nota VT facit ditonum repetitum cum decima nota; & diatessaron repetitum cum vndecima: hincque fit vt practici nomina tribuant consonantiis iuxta numerum quo nota data distat ab alia: exempli causâ, quia sunt tres notae ab VT ad MI inclusiuè, dicitur Tertia: Quarta ab VT ad FA, Quinta ab VT ad SOL, & ita de reliquis, adeout consonantiae septem secundâ columnâ numeris exhibitae dicantur Octaua, Duodecima, Decimaquinta, Decimaseptima, Decimanona, & Vigesimasecunda. Quod autem de prima nota VT dictum est, de secunda RE, & aliis sequentibus intellige: RE siquidem cum FA facit Tertiam, sed minorem, quam propterea vocant Theorici sesquiditonum: quam in hoc systemate non potuit habere VT. Idem RE cum SOL facit Quartam, cum LA Quintam, cum BI Sextam, & ita de caeteris. Tertia nota MI facit cum SOL Tertiam minorem, cum LA Quartam, cum BI Quintam, cum VT sequente Sextam minorem, quam neque Prima vox VT, neque secunda RE habere potuit. Quarta nota FA facit Tertiam maiorem cum LA; sed non habet Quartam iustam, cum faciat Tritonum (quae dissonantia est) cum syllaba BI: sed facit Quintam cum secundo VT, seu octaua nota: deinde Sextam maiorem cum nona syllaba RE, denique cum vndecima nota facit Octauam. Quinta nota SOL, facit cum septima nota BI Tertiam maiorem, cum VT sequente quartam: sed cum ab isto VT ad RE sit tonus minor, non autem maior, quo Quartam quinta superat, non habet Quintam: cui postea incommodo succurretur. Sextam maiorem facit cum decima nota Mi; denique Octauam cum sua cognomine SOl. Sexta nota LA, facit Tertiam minorem cum octana nota VT; Quartam cum nona RE: Quintam cum decima MI: Sextam minotem cum vndecima nota FA, & octauam cum decima quinta nota LA. Septima denique BI nullam habet Tertiam, quod post semitonium maius BI, VT, sequatur tonus minor vt, re, cùm majus requiratur, vnde fit vt D, seu RE duplex esse debeat, & inter illa duo D comma seu ratio 80 ad 81 intersit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
