# Cogitata physico-mathematica 279

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/279
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/279

Quod ad octauam notam attinet, idem de ea dicendum ac de prima. Aliae cum singulis notis coniunctiones, seu comparationes, quas omisimus, ostendunt dissonantias: verbi gratiâ, vox prima VT facit secundam maiorem, seu tonum cum secunda nota RE, & septimam maiorem cum septima nota BI. Similiter RE facit secundam cum MI, & cum octaua nota VT septimam minorem. MI facit cum fa secundam minorem, & cum nona nota RE, septimam minorem. Ex quibus de reliquis notis facilè iudicabitur. His positis, regulae compositionis dari possent; quae tamen cùm aliis vocibus, chordis seu notis egeat quae huic systemati desunt, tantisper differendae, donec illas chordas addiderimus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
