# Cogitata physico-mathematica 28-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/28-2

PROPOSITIO IX. Nummorum Gallicorum, Italicorum, Hispanorum, Germanorum & aliarum prouinciarum figuras, pretium, seu valorem exhibere, & illorum cum siclis Hebraicis comparationem instituere. QVM nil magis afficere soleat, quàm dum in ipsos oculos inEcurrit, eóque memoria sit firmior quò res oculis fideliùs oblata fuerit, figuras nummorum affero, quibus singuli valorem siclorum comparare, atque Scripturae sacrae summas ad praesentes nummos referre possit. E regione verò nummi cuiuslibet duplex valor, seu pretium apponitur: Primus valor nostris fundamentis nixus auri granum ad assem, argenti granum ad denarium aeneum refert. Secundus valor hodiernum apud Gallos pretium respicit, quod vix majus euadat; ex his autem pretiis exteri suorum nummorum valorem dijudicabunt. Cùm autem vniuscuiusque nummi pondus legeris, illud paulô majus cogita, quandoquidem antisacoma tantisper superare debet nummus, vt vincat aequilibrium: verbi gratiâ nummus aureus Gallicus, à quo incipimus, quique dicitur pondo duorum denariorum, & 15 granorum, habet praeterea 1/ grani, vt lancem deprimat: quapropter in cuiuslibet nummi sequentis pondere semper idem intelligendum; quod Galli vocant poids trebuchant, quòd lanx nummum sustinens inclinari, & cadere debeat, si nummus iusti ponderis fuerit: qui cùm manet in aequilibrio dicitur esse inter duo ferra, entre deux fers: ob lingulam, vel spartum, quod in neutram vergit bilancis partem, quod ad nummi bonitatem plerumque sufficit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
