# Cogitata physico-mathematica 28

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/28

Addo tamen in grani sinapis gratiam, cui caelorum regnum comparatur, & quod minimum omnium dicitur, hoc est vnum ex minimis, vel comparatiuè ad effectum, 40 illius grana vni vnciae grano aequiponderare: sed ad faciendum cum hoc eodem grano aequilibrium alba papaueris grana 130, nigra 200, rubra verò 350 requiruntur, vt ostendit experientia. Duo sinapis grana se tangentia lineam tegunt, & exaequant, sed papaueris alba grana 3, & rubra 4 necessaria sunt. Hinc inferre licet quantò granis istis minora, leuioráque sint arenae grana, de quibus 1 & 2 prop. lib. de ponderibus & mensuris fusè & accuratè. Superest vt tam nostrorum quàm exterorum nummorum figuras, & pretia, pondúsque ipsum exhibeamus. Porrò minima grana, vel semina credidero, quae scolopendrij, vel aspleni foliis adtexuntur, quaeque minutissimâ arena minora videntur, adeovt diameter grani praedictae herbae sit ad diametrum grani sinapis, vt 1 ad 5, & proinde semen scolopendrij sit ad granum sinapis, vt 1 ad 125, hoc est in ratione diametrorum triplicata; si tamen puluis ille aspleni possit inter semina reponi, quandoquidem Dalecampius post alios huic, & aliis huiuscemodi herbis semen denegat. budeii

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
