# Cogitata physico-mathematica 286

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, ROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/286

ROPOSITIO V. Scalam, siue systema aliud Harmonicum per semitonia coutinua explicare. Actenus illud systema duabus praecedentibus tabellis contentum Cexposuimus, quod vocant scelam b quadrati: quae omnes cuius libet Consonantiae species aperuit: sed cùm plerumque contingat setonia fieri non solum in locis, seu interuallis praecedentibus; sed etiam in reliquis ad cantus ornatum & animi varia pathemata tam significanda quam mouenda, sequens systema vnico diapason ostendit qua ratione fiant, & notentur semitonia in singulis Octauae interuallis: haec enim 12 interuallis distinguitur: cùm antea 7 duntaxat habuerit. u EfTIbu Porrò cùm vulgò Citharistae putent illa 12 semitonia, in quae iugum testudinis, Lyrae, Violae, &c. diuiditur, aequalia, secus tamen se habet in vera theoria, imo in Organis & Clauicymbalis, in quibus Practici distinguunt semitonia maiora à minoribus; quanquam nec dum satis exactè. Rem totam paucis aperio, iuxta tonos & semitonia tabellae 1. Propos. Itaque prima nota huiusce diagrammatis differt à secunda semitonio minore, 2 à 3 maiore, quandoquidem tonus minor inuenitur ab 1 ad 3, hoc est ab VT ad RE.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
