# Cogitata physico-mathematica 287-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/287-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/287-2

PROPOSITIO VI. Characteres, quibus deinceps vtemur in exprimendis cantibus, & concentibus explicare. VVm ex dictis inter duas extremas octauae voces soldant 11 notae Scantibus adhiberi, vt expraecedente systemate, vel scala constat, velimusque, quantum fieri potest, signa diesium, & b mollia vitare, quae desunt vulgaribus Typographis, apud quos sunt ad minimum duae litterarum species aequalis, vt aiunt, corporis, seu concorporeae, vna qυῶ videlicet Romana siue rotunda, alia Italica: hac vtemur ad notas accidentales, quae solent diesibus, & b mollibus notari, illâ verò ad notas naturales, siue diatonicas significandas.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
