# Cogitata physico-mathematica 29-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/29-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/29-4

Quapropter velocitate quae est in fine secundi temporis percurret tertio tempore puncta 25, recipiétque velocitatis incrementum pro 3punctis, & tertio tempore 28 puncta à b ad e conficiet, vbi velocitatis incrementum habebit vt tria: quamobrem in quarto tempore promouebitur absque augmento velocitatis per puncta 31; sed auctum velocitate ad vnum insuper punctum, faciet quarto tempore puncta 32: atqui 8, 20, 28, & 32, summam 88 conficiunt, in quae diuiditur spatium dF, per quod fit nerui recursus. Quae omnia meliùs ex dicendis intelligentur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
