# Cogitata physico-mathematica 290-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/290-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/290-2

PROPOSITIO VIII. Melopociae, seu cantuum faciendorum regulas particulares exponere: vbi 72 varietates Diatessaron. ORiusquam semitoniis in quouis systematis interuallo, iuxta penultimam Propositionem, vtaris, generi putè diatonico assuescendum, cuius diapason sequente diagrammate contentum si tam animo quàm oculis comprehendas, rationem afferes cur haec prima octauae soccies primo Modo potiùs quàm alia species tribuatur; quod videliset non solùm incipiat à nobiliori Tertia, vt pote maiori, atque adeo nobiliori Quinta, cum id 9 modo commune sit, sed etiam quod in eo 4 diapente, & 3 diatessaron species absque vlla interruptione se inuicem immediate consequantur; sunt enim 4 Quintae, species vt sol, la, mi bi, fa ut: & 3 Quartae species, vt fa, re sol, mi la: cum in 9 modo desit tertia quintae species, ob bi, quod occurrit vice fa, & (quod notatu dignissimum est) in hac sola diapasonis specie immediatè sequantur duae Quintae primae speciei, hoc est bis, vt sol, bis, re la; quanquam semel mi bi: quaeuis etiam quartae species bis in eo reperitur immediate: quae quidem omnia simul cum nulli alteri diapasoni conueniant, iure vir harmonicè doctus D.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
