# Cogitata physico-mathematica 299

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, I. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/299

Licet autem antea charactere Romano u & u pro duabus extremis octauae syllabis vsus sim, ne TABVL tamen in sequentibus consonantiis designandis accentu super u, quae est acutior octauae nota, cogamur vti, hoc simplici u absque accentu notabitur, nota verò grauior litterâ minore capitali V concorporeâ. In hac igitur tabella, V coniungitur cum 12 litteris praecedentis systematis in prima columna; facitque cum illis dissonantias & consonantias in secunda columna litteris antea explicatis significatas: cúmque totidem dissonantias & consonantias quaelibet littera sibi superiores habeat, haec tabella 12 alias supplet, & explicat: quae quidem 12 tabellae ad disdiapason peruenient; quandoquidem vltima u faciet octauam cum vigesimaquarta littera. Porrò qui scire cupit quot dissonantias, aut consonantias faciat quaeuis nota perfecti systematis cum alia qualibet nota, lib. tertium Gallicum de Musicae generib. prop. 5. & 6. & lib. 6 Organorum prop. 23. consulat, vbi fusè reperiet quaecunque hoc in negotio desiderare possit. Nunc verò sufficit ad praxim agnoscere primam notam V facere Tertiam minorem cum r: maiorem cum mi Quartam cum f: Quintam cum s: Sextam minorem cums: maiorem cum I: quemadmodum r facere Tertiam minorem cum f.; maiorem cum f: Quartam cum s. Quintam? cuml: Sextam minorem cum b: maiorem cum b. Similiter m facere Tertiam minorem cum s: maiorem cum s: Quartam cum l. Cuintam cum b. sextam minorem cum u, & ita de reliquis notis tam naturalibus, quàm accidentalibus. Interualla vero dissona consonantiis ad maiorem varietatem, & peculiarem gratiam conciliandam interiiciuntur, quae cùm satis ex nostra tabella constent, ad consonantiarum compositionem, seu coniunctionem accedamus, dum his sex notis praecipuas dissonantias cum numeris radicalibus illaeeconsonantiam generandam & audiendam exprimentibus: exempli gratia, neruus minor faciens diapente cum alio neruo ter tremuisse debuit, quandiu hic bis tremuit, priusquam ab aure, vel animo diapente concipiatur: quod mirari desinet, si meminerit quae libris illis, & huiusce tractatus libro I. art. 4.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
