# Cogitata physico-mathematica 30-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/30-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/30-3

PROPOSITIO An sagitta perpendiculariter horizonti, seu verticaliter excussa eadem velocitate descendat, qua ex quiete descenderet, & quodnam sit incrementum velocitatis grauium ex alto cadentium, inuestigare. Vnt qui credant corpus graue in altum emissum, verbi gratia saOgittam ex puncto b ad a missam, non eodem modo recidere ab a ad b, quo caderet, si ex quiete praecedente sine ascensu praecedenti ex a in b descenderet; quorum sententia confirmari videtur ex sagittarum arcubus excussarum descensu; constat enim experientia sagit tam ex b in a missam velociùs ascendere, quàm descendat, quandoquidem multoties obseruauimus sagittam, quae ab a ad b, 5 secundis minutis descendit, ab eodem b ada tribus secundis ascendere; vt in hac figura cernitur, in cuius sinistra parte descensus, in dextra verò notatur ascensus; in quo tria duntaxat secunda durante superest discutiendum, qua ratione velocitas minuatur, an iuxta progressionem Arithmeticam, qualis est numerorum 12, 20 & 24, seu 3, 2. 1: hoc est num primo tempore sagitta percurrat spatium AB, quod est pars totius lineae DA dimidia, in duodecim partes aequales diuisa; secundo tempore 8 spatia inter B & C intercepta; tertio tempore 4 quae supersunt à C ad D interualla. An potiùs iuxta numeros impares, vt lineam AD, quae in partes nouem aequales diuisa supponatur, ita percurrat vt primo tempore 5 partes, secundo tres, tertio denique vnicam conficiat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
