# Cogitata physico-mathematica 306

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/306

MONITVM. De Consonantiis. Ptimè notat praestantissimus Musicus Io. Bap. Doni discursu 2 de Consonantiis Graecos in tres ordines consonantias diuidere, videlicet ἀντιφόνουs, hoc est aequisonas, id est omnes octauas, quae pene idem esse videntur cum vnisono: παραφώνους, seu penaequisonas, hoc est Quintam & eius repetitiones; & συμφώνους, quae reliquas consonantias complectuntur. Itaque Isotoniam, seu vnisonantiam, Homophoniam, seu aequisonantiam, penae quisonantiam, & consonantiam artis propria vocabula veteres tradidêre. Praeterea rectè probat diatessaron esse consonantiam, & antiquis duas Tertias notas fuisse, cùm illarum rationes sint in Enharmonica Quarta Architae, & Didymi chromatica. Tertiò Sextam maiorem, similiterque ditonum Diastalticae musicae, minorem Tertiam & Sextam Systalticae; Quintam & Quartam Hesycasticae rectiùs accommodari. Quartò totum spatium semitonij minoris, quod inter duas Sextas, aut Tertias reperitur iunctum his aut illis nil ingratum facere, & in teruallum à minori ad maiorem continuè auctum semper consonare: veterésque qui has pro consonantiis non agnouerunt, vsos esse genere diatonico, quod illas consonantias habere nequit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
