# Cogitata physico-mathematica 307

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/307

Hinc rationem 36 ad 45 inter illas tertias, veluti nouam consonantiam proponit ex vera diuisione Enharmonica oriundam: p aetereaque rationem 11 ad 9 esse considerandam, quam diatonicum aequabile tribuit. Cúmque duo toni minores; & tonus maior iunctus semitonio maximo 27 ad 25, faciant interuallum ditono minus, & sesquiditono, seu trihemitonio majus, rectè concludit esse consonantias; quemad modum ait interualla dissona, quae tantisper minora sunt, Tertia minore, aut majora maiore, vt contingit tono maiori iuncto semitonic minori; & tono minori iuncto semitonio maiori. Similiter interualla ditonum commate, vel aliquo alio minore interuallo superantia dissonant, vt contingit ditono veteris Diatonici ex 2 tonis maieribus compositi. Quintò notat consonantias maiorem suae rationis numerum parem habentes esse molliores, & explicandae maestitiae dicatas, vt Quartae, sesquiditono, & sextae minori contingit: alias imparem habentes maiorem, vt Quintam, ditonum & hexachordum majus, esse laetiores, & magnis animi pathematibus explicandis aptiores; quod apud Pythagoricos impares masculi sint Interuallum etiam 7 ad 6 esse masculum, & satis gratum. 8 ad 7 languidius. Alia interualla superpartientia, vt 7 ad 5, & 9 ad 7 sunt etiam validiora interuallis io ad 7, vel 12 ad 7, quod haec magis ad sextae minoris, illa vero ad maioris naturam accedant. Sextò cùm sexta maior diuiditur, meliorem esse diuisionem 3, 4. 5, in qua diatessaron subiicitur, quàm vbi superponitur: secus cùm sexta minor diuiditur, Quarta superposita gratior, quae diuisio hic terminis 5, 6, 8 exprimitur: Similiter locum. Quintae gratiorem esse, cùm sextae maiori subiicitur 2, 3, 5: vel minori superponitur 5, 8, 12; adcout sextae se habeant ad Quintam, vt Tertiae ad Quartam. Quod ex no stra methodo numerica demonstratur, quae in eo sita est vt diuisiones consonantiarum sint eò suauiores, quo minoribus terminis explicantur. atqui diuisio quae sextam minorem Quintae subiicit, minoribus terminis exprimitur quàm diuisio quae Quintam ei subiicit, quippe non potest minoribus explicari numeris, quàm 10. 15. 24. qui cùm duplò maiores sint terminis alterius diuisionis 5. 8. 12, dici possunt suauitatis duplò maioris, si non causa, saltem causae signum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
