Latin
MONITVM II
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 308-2
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM II. De diuisione Consonantiarum Harmonica, Arithmetica, &Geometrica. OVdum in Harmonicis maioribus demonstratum est prop. 32. l. 5. Ede dissonantiis, diuisiones tam Octauae, &Quintae, quàm aliarum Consonantiarum, quos Practici vocant. Harmonicas, esse Arithmeticas; &quisquis legerit 36. prop. eiusdem libri, facilè concludet Quintam Arithmeticè his terminis 3. 4. 5 diuisam, aequè suauem esse ac Octauam harmonicè his terminis 6. 4. 2 diuisam: dicerent practici Quintam Harmonicè diuisam aequari Octauae Arithmeticè diuisae. De Geometrica etiam diuisione, deque tribus mediis habes prop. 35. Porrò sunt plures modi quibus datum interuallum harmonicè diuidatur.