# Cogitata physico-mathematica 31-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/31-2

COROLLARIVM. PRaeci tympanùm, vel machinam tympano instructam, qualis est Gtympanum AB, κεαὶν appellarunt, quos Galli secuti nunc etiam vocare solent gruem. Sunt autem aliae partes machinae; videlicet FG, GH, HI, quae tignorum, transtrorum, cantheriorum, columinum, transtillorum, trabiúmque nominibus comprehenduntur bases enim GH & NO sunt transtra, seu transuersariae trabes: HI, GF, Na, Ob cantherij, seu crura vocantur: qui cum transtris committuntur, & compinguntur securilis seu subscudibus, (quas Galli vocant compacturam caudae hirundinis, assemblage à queuè daronde, vel d’arondelle,) vt firmiùs inter se configantur, atque compaginentur, quanquam alijs modis compages possit cohiberi, verbi gratia clauis cardinibus, &c. nunc verò de trochlea dicendum, quae similiter ad vectem reducitur. De Troclileis & Polypastis. PROPOSITIO IX. Trochleas explicare, & ad vectem referre; planique inclinati mechanicum auxilium inuestigare. E trochleis seu περὶ τροκλανοῖ agit Aristot. quaest. 19. mechan. Itali verò trochleam vocant taglia, cuius orbiculum, qualis est ed in figuracd BDghba, Galli poulie, vt varios orbiculos mousle. Optimè verò trochleam Arist. ad vectem retulit, τρκλαία τῆς αὐτὸ ποιει τῷ ἀσχλῷ᾽, qui funem ductarium hîc καλάσην appellat, quanquam & paulò inferiùs χοινίη. Solet autem haec machina diuersis nominibus insigniri ob diuersum orbiculorum, seu rotularum numerum vnde tripastos seu tritraha, polypastos, &c. a πάζα quod est traho, licet minus vsitatum quàm ππάο. Priusquam verò pergamus vlteriùs, haec figura explicanda, quae trochleas, Ca, Db, & planum inclinatum OB super planum horizontale BC eleuatum repraesentat. Itaque pondus f suspenditur ine centro trochleae ed, cui circumuoluitur chorda, seu funis ductarius idc, B. Vbi primò notandum venit duas potentias, quales sunt duorum hominum manus, punctis i & Bapplicatas, vt vel ambae sustineant, vel aequaliter tollant pondus f, ita se habere, vt vnaquaeque mediam ponderis f partem NTIL ferat, & potentia B ponderis 40 librarum, solas 20 libras gestet: quod adeo clarum est vt sola considera.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
