# Cogitata physico-mathematica 311

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/311

bυE Quartò suauitatem vnius conternationis esse ad alterius suauitatem, in inuersa maiorum numerorum ratione, quibus exprimuntur: Verbi gratiâ, maior numerus primae est senarius, quintae verò 24, qui 6 quater complectitur; quare soni primae quater vniuntur eodem tempore quo soni quintae semel duntaxat coeunt: nam in qualibet conternatione (quod & de conquaternationibus, caeterisque numerosioribus consonantiarum coniunctionibus intellige) maior numerus radicalis demonstrat quattuor trium consonantiarum sonos non posse simul aurem ingredi, vel animum ferire, donec acutior neruus, vel aër illum referens, totidem vicibus tremuerit (seu percussus fuerit, aut ipse corpus aliquod percusserit) quot in praedicto maiore numero fuerint vnitates. Idipsum verò in aliis conternationibus, vel etiam conquaternationibus experiri facillimum: priùs tamen consideratione dignum à multis practicis secundam conternationem anteponi primae, ob suauem Diapente diuisionem: fortè quòd primo loco diatessaron occurrat, qui debetur Quintae. Porrò reliquae conternationes extra diapason excurrentes aliquam ex consonantiis ab octaua comprehensis necessariò relinquunt: & conquaternationes nullam relinquentes, Octauam necessariò faciunt cum aliquo sono praedictarum conternationum: quod demonstratur exemplis sequentibus, quae cùm pendeant à nostro systemate disdiapason, hic repetendum est, & paginis omnibus non illud IIII lectori exhibentibus adtexendum quandiu illius vsus explicatur. pole moqui iquioxa minio Systema Harmonicae Compositionis, iquio91 uarrmffssllb Lurrrmffsflöbύu’τ’m f rfPPbu. Hrc seli, Nuaica Trisdia palon complectitur, vt Onn c. Tepenitic. nes exprimere possimus. Primum igitur exemplum sit conternationis Octaua contentae, consonantiam reliquentis v. siu; cùm inter s & v vtraque Tertia collocetur in secunda & quarta conternatione. Secundum exemplum, mas.u, quod ditonum relinquit ab v ad m. Tertium exemplum excurrit extra primum diapason. v. u. r. in quo F facit duodecimam minorem cum V. Quartum VFs complectitur duodecimam. Quintum v. u.f. u. f'. P. u.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
