# Cogitata physico-mathematica 312

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/312

complectitur ter diapafon, & facit sex tubae consonantias, quibus simul iunctis nihil suauius. Sextum denique v. f. l. u. f. Sed hoc exemplum id habet incommodi quòd neutrâ Tertiâ, neque quintâ super octauam vti queat, quandoquidem illae suptimam minorem aut maiorem efficerent cum 1; haecque septimam cuml, & nonam cum f. quod forsan causa est cur prima Octauae conternatio secundae cedat, cùm soni sub octaua referant eos imaginationi, qui superextant octauae, vicéque versa: Praetereaque 4 aut plurium partium compositio fere semper requirit decimam, praesertim maiorem, aut 12; licet possit sexta maior vel minor Octauae superponi, quando priùs inferior Octaua in hexachor dum minus & ditonum, aut majus & sesquiditonum diuisa est. Vbi rursus consideratione dignum cur Sexta super Octauam, seu decimatertia contra Bassum non sit adeo suauis ac decima contra Bassum, seu vocem grauiorem, cùm illa sexta dispositio non impediat quin vox acuta faciat decimas cum grauioribus vocibus; exempli gratiâ T, hoc est secundum amilare, facit decimam maiorem cum f: quae cùm non sit vox omnium grauissima, deest gratia Decimae maioris, quae quibusdam veluti Harmoniae radiis micat, cum fit contra vocem reliquis grauiorem. Hinc sit vt Practici maximè satagant consonantiarum ad vocem grauem, seu Bassum relatarum, longe verò minus aliarum quae intermiscentur: adcouti sua moteta facta putent statim atque pars grauior & acutior ad concentum adductae sunt, reliquis partibus mediis ad solam copulam, am vinculum requisitis Cùm autem non possimus omnia sine notis exprimere quae pertinent ad Harmonica tempora, sequentibus 12 modorum exemplis disces quidquid ad praxim, & ad elegantem 2, 3, aut plurium partium compositionem attinet. *. Mn los quio, Auieqei

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
