Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 32
Unproofread scanNot analysed yet
tione sit opus. Quod eodem modo continget si funis clauo in puncto i affigatur, quippe qui vicem manus praestat Secundò, si manus in puncto e sita vim eam exerat, quae ad pondus 20 libra rum vsque ad spatium bipedale tollendum, putà ad punctum D, requiritur, tollet pondus f40 librarum ad pedale spatium, seu punctum B: cùm enim funis i de B duplicatus sit, bini pedes illius trahendi ex puncto c in D, vt tollatur pondus f tantundem, quantum tolleretur à duobus hominibus in e &d, vel i &B punctis sursum pondus idem vnc pede trahentibus Tertiò, si secunda trochlea D ligno, vel ferro gh appendatur, &funis BDha ei circumducatur, vis eadem requiritur ad funem à b ad a trahendum, quae priùs ad funem e à B ad D trahendum, quandoquidem vtrobique chorda bipedalis tollit pondus ad pedale spa tium. Quartò, si tertia trochlea propè trochleam DB addatur, cui pondus appendatur, &cui funis, vti duabus praecedentibus, circumducatur, potentia libris decem aequalis tollet pondus 40 librarum, cuius vera ratio, quòd pondus istud ad semipedale spatium solummodo tolletur: nam quò maior est ratio funis tracti ad spatium à pondere ascendente confectum, eò potentia minor requiritur. Quintò, in praxi trochleae pondus, &mouendi circa eam funis dif ficultas ob frictionem &pressionem, aliáque multa consideranda sunt, nam quò minus orbiculi canaliculus, per quem funis labitur, politus erit, aut magis scaber &mollior, eò maior erit in trahendo difficultas.