Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 32-3
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. COgnito tempore casus grauis cuiuslibet, spatium ex quo cecidit, innotescit, dummodo quod aëris detraxit resistentia subduca tur, quadratum enim temporis dabit mensurarum numerum à gra ui decursarum; quae mensurae singulae tripedales erunt, si tempora numerentur in dimidijs secundis; duodecupedales si in secundis 7200 hexapedarum leucae, si in minutis; 3600 huiuscemodi leucae, s in horis, &ita deinceps. Eodémque modo cognoscetur tempus quo graue ceciderit, si spatium vnde cecidit notum fuerit: verbi gratia si fuerint spatia 25, singula ra pedum, radix5 docebit tempus5 secundorum; si 3600 spatia percursa sint, radix 60 dabit minutum, &ita deinceps. PROPOQuam ob causam sagittae minus temporis in ascensu, quàm in descensu perpendiculari consumant inuestigare. X obseruationibus constat sagittam quinquaginta, vel plures hexapedas verticaliter ascendentem plus in descendendo, quàm in ascendendo temporis insumere, cuius videlicet ascensus trium secundorum, descensus vero quinque secundorum spatio conficitur: idemque de glandibus ad eandem altitudinem pertingentibus concludendum esse videtur.