# Cogitata physico-mathematica 32-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/32-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/32-3

COROLLARIVM. COgnito tempore casus grauis cuiuslibet, spatium ex quo cecidit, innotescit, dummodo quod aëris detraxit resistentia subduca tur, quadratum enim temporis dabit mensurarum numerum à gra ui decursarum; quae mensurae singulae tripedales erunt, si tempora numerentur in dimidijs secundis; duodecupedales si in secundis 7200 hexapedarum leucae, si in minutis; 3600 huiuscemodi leucae, s in horis, & ita deinceps. Eodémque modo cognoscetur tempus quo graue ceciderit, si spatium vnde cecidit notum fuerit: verbi gratia si fuerint spatia 25, singula ra pedum, radix5 docebit tempus5 secundorum; si 3600 spatia percursa sint, radix 60 dabit minutum, & ita deinceps. PROPOQuam ob causam sagittae minus temporis in ascensu, quàm in descensu perpendiculari consumant inuestigare. X obseruationibus constat sagittam quinquaginta, vel plures hexapedas verticaliter ascendentem plus in descendendo, quàm in ascendendo temporis insumere, cuius videlicet ascensus trium secundorum, descensus vero quinque secundorum spatio conficitur: idemque de glandibus ad eandem altitudinem pertingentibus concludendum esse videtur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
