# Cogitata physico-mathematica 32

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/32

tione sit opus. Quod eodem modo continget si funis clauo in puncto i affigatur, quippe qui vicem manus praestat Secundò, si manus in puncto e sita vim eam exerat, quae ad pondus 20 libra rum vsque ad spatium bipedale tollendum, putà ad punctum D, requiritur, tollet pondus f40 librarum ad pedale spatium, seu punctum B: cùm enim funis i de B duplicatus sit, bini pedes illius trahendi ex puncto c in D, vt tollatur pondus f tantundem, quantum tolleretur à duobus hominibus in e & d, vel i & B punctis sursum pondus idem vnc pede trahentibus Tertiò, si secunda trochlea D ligno, vel ferro gh appendatur, & funis BDha ei circumducatur, vis eadem requiritur ad funem à b ad a trahendum, quae priùs ad funem e à B ad D trahendum, quandoquidem vtrobique chorda bipedalis tollit pondus ad pedale spa tium. Quartò, si tertia trochlea propè trochleam DB addatur, cui pondus appendatur, & cui funis, vti duabus praecedentibus, circumducatur, potentia libris decem aequalis tollet pondus 40 librarum, cuius vera ratio, quòd pondus istud ad semipedale spatium solummodo tolletur: nam quò maior est ratio funis tracti ad spatium à pondere ascendente confectum, eò potentia minor requiritur. Quintò, in praxi trochleae pondus, & mouendi circa eam funis dif ficultas ob frictionem & pressionem, aliáque multa consideranda sunt, nam quò minus orbiculi canaliculus, per quem funis labitur, politus erit, aut magis scaber & mollior, eò maior erit in trahendo difficultas.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
