# Cogitata physico-mathematica 328-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, DVODECIMVS MODVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/328-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/328-2

ANTONII BOESSETI ELOGIVM. OC vltimo Antonij Boësseti cantu suauissiTmis D. Pauli verbis diuinum amorem spirantibus informato quibuslibet viris Harmonicis testatissimum volui, quot & quantis coelestis gloriae desiderijs vitam suam Gallicus nostri saeculi Orpheus sacro Viatico, & Ecclesiae Sacramentis armatus coronauerit, vt posteri magnum illud judicium, quod exercebat in harmonicis cantibus, & amoris diuini feruorem, quo mens illius in extremo istius vitae momento rapiebatur, singulis diebus aemulentur. Ex Officina ROBERTI BALLARD. LIBER b.t d HARMIONIIE LIBER IV. De Instrumentis Musicis. CVm omnia hisce libris contrahamus, paucis instrumentis contenti librum hunc sequentibus propositionibus concludamus, quae gustum faciant 7 librorum quibus omnia Instrumenta, & illorum diagrammata tam Gallicè, quàm Latinè conclusimus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
