Latin
GENVENSIS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 33
Unproofread scanNot analysed yet
PISTOLA HISPANICA. IACOBVS ANGLICVS. IACOBVS SCOTICVS DVCATVS IMPERIALIS. Ducatus Imperialis, vt &Hungarus, Venetus, Parmensis, &alij plurimi in declaratione videndi; quin &ipse Turcicus, sunt pondo 2 denariorum, &17 granorum; qui libris 4 &1/2 commutantur, TVRCICVS. cùm iuxta nos sint vt 65 granorum, ita 65 assium. Hactenus de nummis aureis, quorum nullus magis ad aurei sicli valorem accedit quàm lacobus Anglicus si ad pretium hodiernum attenderis: sed ex hypothesibus nostris Hispanicum quadruplum aureum pondo duarum pistolarum magis etiamnum accedit, cùm libris nostris 12 &assibus 12 aequipolleat. Quantum verò talentum aureum millioni cedat aureo, constat ex eo quòd talentum sit 13400 aureorum, quos millio praeter 84 aureos, quater &septuagies complectitur. Argentei nummi cum argenteo siclo comparati. Nostris nummis Gallicis incipio, quibus postmodum nummi subijcientur aliarum Prouinciarum, quos omnes facilè cum atgenteo siclo conferes, qui iuxta legem antea praescriptam nostris assibus 22 &4 denariis aequiualetur: quemadmonum 3000 siclis argenteis constans talentum argenteum nostris libris 3350 respondet: cuius pondus si nostris ponderibus velis aequare, libras 87, vncias tres, drachmas sex, &duos denarios, hoc est grana 804000 exaequat. thoqvil zimpians. tolev iminut euilli: tunanagia tastoqqii mun LIBRA