# Cogitata physico-mathematica 33-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/33-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/33-3

Huiusce Phaenomeni rationem ex eo petendam arbitror, quòd grauium, putâ sagittae, vel glandis, descensus, non possit tantam, ac excussio sagittae vel glandis, velocitatem acquirere; alioquin non video cur descendendo non eadem velocitate terram, ac ascendendo corpus durum occurrens percuteret, vti contingeret si gradi bus ijsdem, quibus glandis ascendentis velocitas remittitur, descendentis velocitas intenderetur: cùm tamen experientia constet longè minori velocitate grauia in vltimo sui descensus, quam in primo suae ascensionis momento affici: quandoquidem minori vi percutiunt descendendo, vt quispiam experietur in sagitta in proximam terram ex arcu immissa, in quam longè profundiùs, quàm descendens ingreditur. Quòd autem non possit tantam acquirere descendendo velocitatem, probatur ex eo quòd reuera velocitatem illam, cùm terram attingit, iam obtinuisset, cùm gradus exscensus videantur opponi gradibus ascensus. Explosae ergo sagittae, vel glandis velocitas maior est initio, quàm vt illam descensus possit assequi, quae cùm satis re missa est, vt grauium velocitatem minimè superet, ascensio reliqua constat ijsdem ferè gradibus reciprocè sumptis, quibus ipse descensus: cùm enim sagitta descendit, suam semper auget velocitatem, donec locus occurrat maioris velocitatis, quâ iaculum ascendebat, quámque deinceps assequi non potest: Exempli gratia, telum tria secunda in ascensu consumens, primas 25 hexapedas, tanta velocitate percurrat, vt nullus grauium casus eam assequatur, & 25 reliquas ita percurrat, vt primam ea velocitate conficiat, quae sit summa velocitas à grauibus cadentibus acquirenda; ad hunc vsque locum descendens per eosdem ferè velocitatis gradus suum motum augebit, deinceps verò non augebit, maiúsque propterea ex eo loco tempus in exscensu impendet, quam in ascensu consumpsisset.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
