Latin
I. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 330
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquus neruus à K ad AB ponticellum, seu magadem, dicitur apopsalma; nisi malis eiusdem nerui parti à supercilio-P relictae, hoc est parti 6 P, dum in 6 tangitur, vel parti cP, dum in C tangitur, &c. nomen illud tribuere, quemadmodum voces inutiles in chordarum monochordi segmentis metapsalmata dicimus. Chordae verò, dicuntur etiam νευρὰῖ, λῆνα, μετοι, fides, &c. quarum vibratio Κραδασυδς. Cùm autem di uersis modis fides tangi possint adeout auium cantus, &quidquid ferè volueris imitentur, vt experimur in Bocani Lyra Orchestica, Coquâ mirabiliter fr. asini ruditum plectro chordae reliquum post magadem, hoc est apopsalma tangendo, ita exprimit, vt ipsam belluam Arcadibcι cam esse credas, sed &citharae pulsationem ranarum coaxationi similem βατραχισμὸν s.