# Cogitata physico-mathematica 335

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, HI. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/335

III. PROPOSITIO. Polyplectra. Harmonica, siue Clauicymbala explicare, illisque perfectas & temperatas consonantias addere, & in quibus systema vulgare, seu interuallorum aequatio, vel participatio à vero systemate differat aperire. DOlyplectra vocamus instrumenta quae pluribus pennarum apicibus, totidem nempe quot fides percutiendae fuerint, instruuntur; quas pennas alii crinibus aprorum, vel aliis satis robustis supplent. Licet autem nostri practici temperaturam suis systematibus adhibeant; haec tamen temperatura non est ἱσομερὴς, siue ἰσημιτονιαία qualem Galeus desiderabat; quae licet nostrorum aures delicatiores, qualis est ingeniosissimus λυροποιὸς Dionysins, vix illam temperaturam semitoniorum aequalium sustinere possent, aliis tamen musicis exercitatissimis satisfaciobat: In quorum gratiam sit diapason sequens tria Musicae genera suis 25 notis vel sonis referens, & octauam in 24 dieses enharmonicas aequales secans. Aduerte verò notas albas absque caudis gradus diatonicos: notas nigras caudatas gradus enharmonicos, notas denique albas caudatas gradus chromaticos significare: atque adeo diatonicos gradus, vel ionos octo, enharmonicos duodecim, & chromaticos quinque huic inesse systemati, in quo plura reperias interualla quae desunt praecedentibus systematibus. Habent initur aequalitatis amantes in hoc 25 sonorum systemate quidquid desiderent. Vt autem illa nostrorum temperatura.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
