# Cogitata physico-mathematica 337

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, HI. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/337

Porrò fictae palmulae, seu nigri tactus non habent aliud nomen aut litteram à tactu praecedente diatonico: hinc fit vt tactus qui C inferius immediatè sequitur, fictus C sol ut fa nuncupetur: eodemque de DF & G dicendum. Quod enim spectat ad E, non eget fictione, cuius vice fungitur F: quod etiam occurrit in Bfabmi, cuius tactus niger dicitur vulgò fa, & supplet fictionem L, quemadmodum mi vel bi supponat fictionem fa: vel vt nostro more loquamur, ba & bi diuidunt Tertiam minorem I, u, in tria semitonia, vt ex dictis constat. His autem tactibus ea ratione temperamentum inserunt, vt quodlibet diapente vno puncto minuant: incipiunt autem ab E, seum, cum quo faciunt primum diapente in b, vno puncto minutum. Temperaturae verò terminus vltimus est fictus G. Credunt autem Practici tonum superfluum in D & A reperiri, quod fictione non vtantur, sed ex vtraque parte semitonium majus habeant: cùm alij tactus diatonici minus habeant semitonium. Longè verò clarius intelliges modum temperandi clauicymbalum vel organum, sequente ratione: incipiendum igitur ab F, cum quo diapason exactè facias: Secundò C faciat diapente iustum cum F, quod postea vno puncto minues, vt sequentia: Tertiò facienda Octa ua grauior cum C, quod postea faciat diapente cum G, cui etiam tribuatur Octaua in G; quod suum habeat diapente in D superiore: quam temperaturam confirmabis si b faciat Quintam cum f: & d superius Tertiam minorem cum b: cùm enim Tertiae iustae satis, conionantesque reperiuntur, systema temperatum legitimum esse censetur. Sed cùm numeri cuilibet palmulae inscripti demonstrent quaenam exactè possint absque participatione, iuxta veras harmoniae leges exprimi, de vero palmularum systemate postea dicendum erit, vbi nostris characteribus litterariis procedens temperatura adeo clarè fuerit exposita vt omnes illam capiant, cùm sit magni momenti ob frequentem illius vsum & necessitatem. Diagramma litterarium Clauichordiorum temperaturam ostendens. b. v. u. r. r. m. f. f. f. s. I. b. b. u. u. P. r. m. f. f. T. s. I.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
