# Cogitata physico-mathematica 339

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, HI. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/339

De Lyris, & nouis Archiuiolis. TAnc Lyram quàm plurimi audiêre, pauci verò apertam inspexeLrunt, vt consideratione dignam addidero; quae hac ratione disponitur inter Lyristae brachia, vt manubrium V Y ad manum dextram, quâ conuertitur, vt rota lignea KPO velociter agitata Pbinas fides ligneae caudae BEV insertas & in longum porrectas, instar plectri, vel arculi tangat: collocatur verò ad laeuam pars altera LMIK, quâ paxilli seu collopes 11, 12, 13, & 14 torquentur, vt fidibus tensio necessaria tribuatur. His autem binis fidibus varietas cantuum sonis vehementissimis motu palmularum seu tactuum 10, aut plurium numeris inscriptorum infertur; hi siquidem tactus à C versus Plaeuae digitis impulsi fides praedictas tangunt, eisque tot imponunt veluti iugamenta, quot sunt lingulae, vel supercilia tactiρεη bus perpendiculariter insistentia; hinc tactus 1 ab E ad F impulsus, causa est cur binae fides sonum acutissimum efficiant, cum sint breuissimae, sonosque eò grauiores edant quo tactus inter se & ponticellum, seu magadem B longiùs destiterint: cúmque sint 10 tactus, lyrae istius systema decimam maiorem superare nequit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
