Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 34-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde concludendum eò maiorem fore temporis, quo corpus ascendit, ab eo quo descendit tempore, differentiam, quò maior erit ascensus: si enim semel, verbi gratia, hexapedarum 25 altitudo maxima statuatur in qua percurrenda suam grauia velocitatem augeant, licet glans ad leucae pertingere possit altitudinem non plures tamen recidens, &suam augens velocitatem, quàm 25 percurret hexapedas, at que adeò in reliquis 2475 conficiendis longè majus temporis spatium impendet, quàm hucusque ascendendo insumpsisset Quod ex obseruatione robustioris arcus confirmatur, ex quo cùm telum spatio 4 secundorum altiùs ascendat, in descensu septem secunda insumit. Hincque futurum arbitror tempus exscensus verticalis eò maiorem rationem ad tempus ascensus habiturum, quo hic altior fuerit; hoc est, cùm iam in telo centum propè propter hexape das ascendente maior sit ratio temporis exscensus 7secundorum ad tempus ascensus 4 secundorum, quàm 5 ad 3 ratione temporum ascensus &descensus teli ad 50 hexapedas ascendentis, &inde descendentis; vbi non telum arcu, sed glans tormentis explodetur, cuius tempus in ascensu &descensu sit 24 secundorum, fortè tempus descensus non solùm duplum, quale est ferè in sagittis emissis, sed etiam triplum temporis ascensus futurum est, quod experientia docere poterit in ferreis 33 librarum globis, quos maioribus tormentis explodunt; longéque faciliùs in illis 200 librarum bombis quas mortaria vomunt, si enim ad 1200 passuum altitudinem verticalem perueniant, facilè videbuntur per aërem cum ascendentes, tum descendentes, vt ascensus &exscensus duratione simul conferantur, &ex istis obseruationibus canon aliquis pro temporum illorum ratione condatur.