# Cogitata physico-mathematica 355

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, V. RROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/355

Quibus adde perpetuam duodecimam in nostris choris resonare, siue quis solus lectiones intonet, siue psalmos simul omnes canant: cum tamen decimaseptima non audiatur, cui etiam dominari videtur duodecima, cum solus modo praedicto, hoc est grauissimâ voce canis. Idem contingit Violarum fidibus crassioribus, quas cùm arculo tangis, praedictos sonos audis, nonnullósque etiam alios, de quibus fusè libris Instrumentorum Harmonicorum. Sit ergo prima difficultas soluenda, cur semper duodecima resonet, saepéque decimaseptima. Secunda, cur tuba, & alia Instrumenta pneumatica, si vehementiùs inspirentur, cremento continuo primum ad Octauam, deinde ad Quartam, tertio ad ditonum, quarto ad sesquiditonum, quinto rursus ad diatessaron ita saliunt, vt potiùs rumpatur os tibicinis & tubae quàm vt saltus illorum interuallorum consonorum vites, antequam ad laciendos tonos peruenire queas, vt fusè dictum est tractatu de Tuba: vbi rationem huiusce phaenomeni reperies, quae si minùs placet, meliorem expectarim; quam vt Lector inuestiget, notis musicis sex illos saltus explico, è quarum regione numeri radicales ostendunt cuiuslibet saltus, siue interualli rationem. Hisque numeris admoneberis, tubicines ad vltimam vsque notam i non descendere, sed tartum ad 2, quam plerique censent grauissimam, cum tamen si ore apertiore tubam inspirent, vsque ad 1 descendant, quod me aduersus eos contra nitentes vrgente volentes nolentes fassi sunt. Tertia difficultas consistit in Graecis Autoribus conciliandis dum scribunt de modis, & in constituenda vi musicae flexanimae, quae passiones sedet, vel moueat, quaeque vim illam in animum exerat, quam apud veteres legimus. Quarta, cur nulla vibrationum coniunctio, quarum ratio sit minor sesquiquinta, hoc est cur nullum interuallum minus sesquiditono faciat Consonantiam: non enim ratio 6 ad 7, neque tonus 8 ad 9. consonant. Vnde ergo contingit animum qui ex aequo rationes omnes capit, solis illis per aures delectetur, quae numero senario concluduntur? enimuero soni quorum rationes sunt 1 ad 6, ad 5, ad 4, ad 3, 2z ij & ad 2: vel 2 ad 3, 3 ad 4. 4 ad 5, & 5 ad 6, grati sunt auribus; ingrati verò qui 6 ad 7, 7 ad 8, 9 ad 10, 11 ad 12, 12 ad 13, & deinceps.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
