# Cogitata physico-mathematica 36-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/36-2

Ad quam vectis speciem trochlea referatur; & trochlearum quolibet orbiculorum numero instructarum vires explicare. UIt primùm in trochlea dextra figurae istius punctum N funem suOstinens, qui orbiculis E & DL circumuolutus à manu, vel potentia in K detineatur, quae pondus M sustineat, elarum est potentiam in L, vel in K subduplam esse debere ponderis M, adeo ut orbiculus E sit inutilis; si enim clauo K funis alligaretur, potentia in D, vel E non minus esset subdupla. Itaque potentia in K potentiae in N aequalis est. Cùm autem funis circa duos orbiculos trochleae sinistrae circumducitur, ita ut orbiculo inferiori CD pondus A sustinenti in puncto G alligetur, potentia in B subtripla est ponderis A: est enim funis in Lvt potentia sustinens or biculum, ac si esset in eius centro, & Mpotentia, ac si esset in C, vt sit diameter CD vectis, cuius fulcimentum D; pondus A à duabus potentijs in C & Ipositis sustentatum. Similiter FE diameter trochleae superioris est alter vectis; cuius fulcimentum in H, quapropter funis FG aequè sustinet ac funis ED, & CD potentiae sunt inter se aequales, hoc est potentiae in E & D applicatae, & earum alteri potentia F sustinens in G pondus A aequalis est. Quapropter tres illae potentiae sunt ad Apondus vt 3 ad I, & vnaquaeque tertiam illius partem sustinet. Potest etiam D statui fulcimentum vectis CID, vt in C potentia, & pondus in I. Iam verò in figura dextra sequente, si FE & GH orbiculis, qui praecedentibus similes sunt, tertius orbiculus DC addatur, funisque EH ei circumducatur per DC donec ad B perueniat, potentia in B eadem erit ac in H, hoc est, vt ante, ponderis A subtripia, nec enim funis HDCB quidquam addit potentiae: sed neque etiam motus ponderis ab illo fune retardatur, cùm potentia in B trahens pondus A aequali tempore ad eandem altitudinem tollat ac potentia in E vel H.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
